monumenta.ch > Plinius > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 27
{XIX} necare aquas Theopompus et in Thracia apud Cichros dicit, Lycos in Leontinis tertio die quam quis biberit, Varro ad Soracten in fonte, cuius sit latitudo quattuor pedum; sole oriente eum exundare ferventi similem; aves, quae degustaverint, iuxta mortuas iacere. namque et haec insidiosa condicio est, quod quaedam etiam blandiuntur aspectu, ut ad Nonacrim Arcadiae, omnino nulla deterrent qualitate. hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote cum profluens ipsa lapidescat.